

Liber Secundus Samuelis*
Caput 24: Versus 16
Erat autem.[RAB.]In Paralipomenis quoque scriptum est:Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter coelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream.Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.